monumenta.ch > Plinius > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 50
{XXIX} Simile his et nomine et frutice cardamomum, semine oblongo. metitur eodem modo in Arabia. quattuor eius genera: viridissimum ac pingue, acutis angulis contumax frianti - hoc maxime laudatur -, proximum e rufo candicans, tertium brevius atque nigrius, peius tamen varium et facile tritu odorisque parvi, qui vero costo vicinus esse debet. hoc et apud Medos nascitur. pretium optimi in libras #img|denarius.gif|img# III.